monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LV. De puerulo manum contractam habente. <<< >>> LVII. De ea quae dum in festivitate sancti Ioannis operabatur, debilitata est.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LVI. De muliere quae contractis in palma digitis venit.
1 Pari quodammodo ordine Pictavensis mulier meruit obtinere medelam.2 Nam haec contractis in volam digitis, unguibusque defixis in ipsis, ut ita dicam, ossibus, tota iam manu putrefacta, venit ad Sancti festivitatem devota, optabilem expetens medicinam.3 Igitur, spectatis ex more solemnibus, dicit suis: Integro quidem corde ad deposcendum Beati praesidium venimus, sed obsistentibus peccatis, non meruimus quod petebamus accipere.4 Consummata ergo nunc oratione, revertamur ad patriam, fidentes de bonitate Praesulis, quod corpore imbecillo prosit animae fidelis oratio.5 Haec et his similia aiens, et quasi Sancto valedicens, discessit.6 Vergente quoque in vesperam die, prope amnis Caris ripam accepit mansionem.7 Ad medium autem fere noctis expergefacta, gratias Deo refert, quod esset, quod viveret, quod vigeret, vel quod beati Pontificis tumulum attigisset: quae cum maximo fletu proferret, iterum obdormivit.8 Et ecce vir crine cycneo, indumento purpureo, crucem gestans manu, stans ante eam ait: Nunc sana eris in nomine Christi Redemptoris nostri.9 Et apprehensa manu eius, misit digitum suum inter digitos illius, qui clauserant palmam, et parumper movens, direxit eos.10 Dum haec in visu videret evigilans, defluente adhuc sanguine, sanam elevavit manum in Dei laudibus.11 Diluculo autem regressa ad basilicam, et impleta gratiarum actione, laeta redivit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.92 bnf2204.101 bnf9733.59