monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LIV. De puella Lixoviensi caeca. <<<     >>> LVI. De muliere quae contractis in palma digitis venit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LV. De puerulo manum contractam habente.

1 In eadem vero festivitate alius de Senonico puer manum aridam detulit.2 Post quartam autem diem solemnitatis beatae, dum stans ad pedes oraret, spectante populo directi sunt digiti eius; viditque omnis conventus plebis magnalia Dei, qualiter inficiebatur manus a sanguine, ascendebatque gradatim per arentes venas, et ita erat manus bibula, ut putares spongiam diu aridam lymphis iniectam, sitienter haurire liquorem.3 Repletis ergo venis, roboratisque nervis, ac rubescente cute pallidam manum extulit sanatam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.92 bnf2204.101 bnf9733.59