monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 54
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LIII. De exsense redintegrato. <<<     >>> LV. De puerulo manum contractam habente.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LIV. De puella Lixoviensi caeca.

1 Si singula quaeque vel quae aguntur, vel quae acta sunt prosequamur, magnum cumulum congeremus de mirabilibus Confessoris.2 Puella vero ex Lexoensi iam adulta, lumen amiserat oculorum: quae Sancti limina devote adiens, per omne tempus festivitatis orabat humo prostrata.3 Tertia autem die post sanctam festivitatem, cum sui eam redire urgerent, rogat se ad sepulcrum Beati deduci.4 Ibique iterum atque iterum prostrata, de palla, quae sanctum tegit tumulum, oculos abstergens, et valedicens discessit.5 Cumque iam in navi ascenderet, ait: Gratias tibi ago, beate Confessor, quod etsi videre non merui tua sancta limina, vel tactu praesensi.6 Cum igitur haec cum lacrymis edidisset, dum detergit oculos, lumen recepit, et conversa ait: Forsitan haec est Beati basilica? Cui, qui propinqui erant, ita esse aiunt.7 Tunc illa: Non revertar, inquit, nisi gratias pro accepta sanitate referam patrono.8 Redeuntem autem, et in laudem Antistitis declamantem multi viderunt.9 Quae completa oratione gaudens discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.92 bnf2204.100 bnf9733.58

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik