monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LII. De alio ab humore gravi sanato. <<< >>> LIV. De puella Lixoviensi caeca.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LIII. De exsense redintegrato.
1 Sine numero populi talia audientes, de longinquis regionibus beati expetunt praesidia Confessoris.2 In quo illud est prae caeteris admirandum, qualiter sensus hominum diaboli arte fraudati restituantur.3 Quidam ergo Baiocassensis civis, dum vino nimium hausto turbatus per viam incederet, subito diversis flantibus ventis pulvis campi commovetur, et mixtus, ut solet, cum stipulis in sublime levatur, fitque totus aer una nubes pulveris, de qua hic opertus, amisso sensu, equo deiicitur.4 Igitur post paululum a suis inventus domum turbulentus adducitur.5 Hinc effrenis factus conabatur fugere, nemine persequente.6 Quid plura? Arctatur vinculis, constipatur catenis, et in custodia detinetur.7 Qui dentibus fremens ob negatam sibi fugae libertatem, propriis se morsibus lacerabat.8 Dum autem haec agerentur, admoniti parentes ad Beati eum basilicam perduxerunt: ibique oratione per longum tempus facta sanus abscessit, vovens ut singulis annis veniens, vota sancto redderet Confessori.9 Deinde ad monasterium sibi proximum, humiliatis capillis, ac presbyter ordinatus, coepit Deo strenue deservire, non tamen reddens quae promiserat beato Pontifici.10 Quarto igitur anno data, ut credo, iterum inimico in eum potestate, rursum ruit in redivivam amentiam, et constrictus, ut fuerat prius, catenis, ad sanctam reducitur aedem: ubi per sex dies, et eo amplius, degens in vigiliis et orationibus, et reddens quae prius ignave fraudaverat, sanus domum regreditur.11 Sed peccatis facientibus, iterum vino saepius madefactus, in eadem tribulatione obiit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.91 bnf2204.100 bnf9733.58
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik