monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 52
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, LI. De dysentericis. <<<     >>> LIII. De exsense redintegrato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT LII. De alio ab humore gravi sanato.

1 Alter quoque arreptus a febre valida, deiiciens ore venenum, et per inferiorem partem extra modum solutus, lectulo decubabat.2 Igitur grassante veneno, laboranti oritur vulnus in inguine, et incredibili modo movet se visibiliter usque ad plantam.3 Erat enim in magnitudine ovi anserini.4 Deinde sursum repetens, cum nimio dolore discurrit per latera, per brachia, et usque ad cervicem progreditur: deinde per aliud latus ad plantam usque deducitur; exinde retrorsum revertens, ad eum locum unde primo ortum fuerat venit.5 Cumque taliter per membra vagaretur aegroti, quo miser tenderet, quid ageret nesciebat, nisi tantum voces cum fletibus dabat.6 Exigebat enim dolor gemitum, cum in uno corpusculo tanti dolores irruerent.7 Tandem cum haec nobis nuntiata fuissent, indico solitam theriacam a vero requiri medico, ex quo vitam moriturus haberet: suadeo fidenter pulverem assumi de tumulo.8 At satellites cum magna festinatione currentes, elevatum pulverem monumenti deferunt ad aegrotum, delibutumque cum vino bibendum porrigunt.9 Quo hausto, ita omnis dolor fugatus est, ut ipsa hora redderetur incolumis.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.91 bnf2204.100 bnf9733.58