monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XLV. De duobus puerulis sanatis. <<<     >>> XLVII. De contracto, quem bos trahebat.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XLVI. De claudo directo.

1 Puerulus quidam, Leodulfus nomine, pede sinistro debilis, dum cum reliquis petentibus stipendia quaerendo circuiret, Turonis advenit.2 Et cum parumper moratus, iter quod agere coeperat conatur explere.3 Et progressus claudicando cum satellitibus, decimo ab urbe milliario vi doloris opprimitur.4 Relictus vero a sociis, solus super ripam alvei eiulabat, multis ad festivitatem concurrentibus proclamans, et dicens: Vae mihi quia solemnitatem gloriosi Viri spectare nolui, ideo me virtus eius allidit.5 Qua de re rogo vos, fidelissimi Christiani, qui Deum timetis, subvenite ignorantiae meae, subvenite oppresso et debili; et, si timor Dei manet [Al., movet], me usque ad sanctum locum deportate.6 Igitur cum haec a multis praetereuntibus imploraret, quidam plaustro suo superpositum usque ad sanctam basilicam duxit.7 Ubi triduanam orationem continuans, redintegratis pedibus, incolumis abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.90 bnf2204.99 bnf9733.57