monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XLIV. De alio caeco illuminato. <<<     >>> XLVI. De claudo directo.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XLV. De duobus puerulis sanatis.

1 Apud Vultaconnum quoque vicum Pictavensem, dum duo pueruli nocte Dominica in uno stratu quiescerent, visum est eis quasi signum quod matutinis commoveri solet sonantem audissent; et surgentes de cubili suo, direxerunt ad ecclesiam.2 Cumque in atrium ecclesiae pervenissent, invenerunt ibidem choros mulierum canentium.3 Exterritique valde, cognoscentes catervam esse daemoniorum, dum ad terram corruunt, nec se, ut est aetatis infirmitas, signo salutari praemuniunt, unus lumine, alius et lumine et gressu mulctatur.4 Cumque per multorum annorum curricula in his infirmitatibus gravarentur; unus, qui tantum lumine caruerat, ad beati Martini basilicam devote veniens, ut orationem explevit, statim visum recepit.5 Alius, in eodem sancto loco lumine recepto, ad propria rediens, adhuc debilis claudicabat.6 Veniensque ad cellulam Condatensem, in qua lectum beati Viri habetur, dum ibidem nocte Dominica vigiliae celebrarentur, subito, orante populo, sensit divinam virtutem adesse.7 Et spectante plebe se per terram trahens, contra parietem se erexit, in quo fenestra retinetur, quae fuit quondam Beati corporis porta.8 Et orans, atque prae gaudio lacrymans, integrae sanitati restituitur, nec ulterius pertulit de malis infirmitatibus gravitatem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.90 bnf2204.99 bnf9733.56

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik