monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XLII. De manu hominis contracta. <<<     >>> XLIV. De alio caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XLIII. De puerulo suscitato.

1 O quoties hic prophetarum, et sublimium virtutes virorum, quas olim gestas legimus, renovari miramur? Sed quid inquam? Quod hi multi fecerunt viventes in saeculo, hic solus renovat quotidie, etiam post sepulcrum.2 Quid ergo agimus? quid silemus? quid occultamus pauci quod populi declamant multi? Non diutius in hac statione moremur.3 Proferamus novum Elisaeum saeculo nostro, qui cadaver defuncti vivum remisit a monumento (IV Reg. XIII, 21): id quoque beatus Confessor nobis praesentibus operatus est.4 Quae enim causa fuerit, adiutorium individuae Trinitatis efflagitans, explicabo.5 Puer genitus, lacte materno deficiente, nutrici ad alendum datur.6 Quae hoc liquore sterilis dum non copiose, ut illi aetatulae opportunum est, lactis alimentum ministrat, coepit qui proficere debuerat, die praetereunte, decrescere, et ita minui, ut nihil in eo amplius quam pellis tenuis, quae eius ossula sola contegeret, remaneret.7 Qui, matre mortua, unum prope in hoc exitu duxerat annum.8 Erat enim unicus patri, et de uxoria dilectione quoddam memoriale.9 Cui, victu, ut diximus, minuente, iam deficienti ex inedia febris accessit.10 Ut autem hic eum fervor attigit, concurrit pater ad ecclesiam, ne proles absque baptismi regeneratione moreretur.11 Qui baptizatus, nec confortatus corpore praeter illud spiritale remedium, iam suffossis oculis, palpebrisque laxatis atque demissis, nullum iam flatum spiraminis habens, super beatum sepulcrum, patre eiulante deponitur.12 Nec defuit virtus illa coelestis, quae quondam parvulum inter manus Confessoris beati vivificavit.13 At ubi primum eius vestimentum coopertorium tumuli attigit, illico parvulus respiravit.14 Mirum miraculum! videres pallentes genas gradatim, virtute divina insistente, rubescere, et sopitos oculos in lumine redivivo laxari.15 Tunc a Sancto vivificatus, et a patre receptus, sospes usque hodie in testimonium virtutis habetur.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.89 bnf2204.98 bnf9733.56

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik