monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XL. De Sisulfo manco. <<<     >>> XLII. De manu hominis contracta.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XLI. De caeco illuminato.

1 Facis ergo, beatissime Confessor, tuo more, propitiaris iniquitatibus populi, et sanas languores omnium, cunctosque te fideliter invocantes tuis medicamentis illustras; nec fraudas extraneos, quod propriis libenter indulges.2 Homo ergo incola territorii Turonici, annorum quasi viginti quinque, cum a febre lippitudinis gravaretur, decidentibus cataractis, obstrictisque palpebris valde caecatus est.3 Super quod malum adiiciebatur et illud, quod a fuste percussus, disrupto visu, unus ei crepuit oculus.4 Iam enim per viginti quinque annos in hac caecitate degebat.5 Admonitus ergo per visum, ad Beati tumulum venit, ubi orationi incumbens, die tertia unius oculi lumen recepit.6 Dehinc animatus hoc medicamine, attentius coepit orare.7 Quarto autem die oculus qui crepuerat, reformato visu, aperitur. Qui licet non tam clarus cernatur [Al. clare cernat] quam alter, luminis tamen beneficium praebet.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.89 bnf2204.98 bnf9733.55

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik