monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXIX. De eo quod Aredius presbyter pro benedictione portavit. <<<     >>> XLI. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XL. De Sisulfo manco.

1 Quid autem de istis miraculis mea parvitas poterit enarrare, cum assumptus Sanctus Dei de mundo adhuc praedicator habeatur in mundo? Et cum se palam populis ostentare nequeat, iugiter se patefactis virtutibus manifestat, dum caecos illuminat, dum paralyticos sanat, dumque et reliquos aegrotos pristinae sospitati reformat.2 Sed ego, ut saepe testatus sum, indignum me censeo tanti viri signa depromere.3 Tamen quia audax audeo, veniam peto a legente.4 Quia enim me impellit amor patroni, et quia esse adhuc eum denuntiavi praedicatorem, dicam quid contigerit nuper.5 Sisulfus ex Cenomanicis pauperculus, dum in hortulo suo meridie obdormisset, nescio quid nequitiae perpessus est.6 E somno autem exsiliens, contractis in volam digitis, cum magno dolore manus debiles elevavit, ipso quoque dolore premente, rursum solvitur in soporem: et vidit per visum, et ecce vir stabat ante eum nigris vestibus, cano autem capite.7 Qui conversus: Quid sic, inquit, tu fletibus commoveris? Et ille: Ecce, venerabilis domine, dum parumper obdormivi, cum dolore expergefactus opus manuum mearum perdidi, et nescio quid sceleris commisissem.8 Tunc vir ille, tanquam discipulis Dominus de caeco nato, quia neque ille peccaverat, neque parentes eius, sed ut manifestaretur opus Dei in illo (Ioan. IX, 2), ait: Debilitas tua tormentum indicat populi delinquentis.9 Vade ergo nunc per vicos et castella, et ad civitatem usque pertende; et praedica, ut se omnis homo a rapinis, periuriis et usuris abstineat, et in die Dominico nullum opus, absque solemnitatibus mysticis, agat.10 Ecce enim coram Domino in lacrymis decumbemus veniam pro populo deprecantes, et adhuc spes est obtinendi, si emendatio subsequatur in plebe.11 Nam hostilitates, et infirmitates, et alia multa mala, quae perfert populus, indignatio Domini commovet.12 Et ideo annuntia velociter, ut se emendare studeant, ne crudeliter in scelere suo depereant.13 Tu vero his peractis quae imperavi, Turonis ad basilicam meam propera; ibique te visitans, obtinebo apud Dominum ut saneris.14 Cui ille: Dic, quaeso, domine, quis es, vel quod est nomen tuum? Cui vir: Ego sum, inquit, Martinus Turonorum sacerdos.15 In his Sancti verbis pauper surrexit a somno, apprehensoque bacello, iter imperatum aggreditur, et quae sibi fuerant imperata populis nuntiavit.16 Mense autem septimo postquam haec acta sunt, beatam basilicam adiit, ibique prostratus per triduum, quarta die a Sancti virtute visitatus est.17 Iam enim computruerat in eo caro palmarum eius, quae clausa detinebatur.18 Et cum digiti eius directi fuissent, sanguis ab eisdem erupit.19 Sed eis omnibus medicatis, ore proprio quae retulimus enarravit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.89 bnf2204.97 bnf9733.55

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik