monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXVIII. De puella muta. <<< >>> XL. De Sisulfo manco.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXIX. De eo quod Aredius presbyter pro benedictione portavit.
1 Aredius vir religiosus ex Lemovicino causa tantum devotionis Turonis advenit, et beatum sepulcrum orando deosculans, ad monasterium sanctum amne transito pervenit.2 Qui dum singula loca visitat, quae Vir beatus aut orando depresserat, aut psallendo sanctificaverat, ac ubi vel fesso corpori somnum, vel inedia deficienti cibum praebuerat; dumque cuncta circuit, cuncta peragrat, venit ad puteum, quem Sanctus Dei proprio labore patefecit, fusaque oratione aquam haurit, impositamque in ampullula, domum regrediens deportavit.3 Cumque exinde infirmis multis tribueret sanitates, quadam vice Renosindus frater eius vi febrium impulsus, decubuit lectulo.4 Octava vero die cum iam oculis clausis in hoc iaceret, ut spiritum exhalaret, atque omnis familia perstreperet mortem condolens patroni, vel funeri necessaria praepararet, venit in mentem presbytero, ut de aqua beati putei in ore defuncturo guttam inferret.5 Qua illata, ubi primum os eius attigit, mox oculos aegrotus aperuit, absolutaque etiam lingua, rogat sibi adhuc exinde ministrari: acceptoque calice, ut bibit, statim omnis febris effugit; et sic, admirante familia, sanus a lectulo in quo iacebat erectus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.88 bnf2204.97 bnf9733.54
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik