monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXVII. De energumeno sanato. <<< >>> XXXIX. De eo quod Aredius presbyter pro benedictione portavit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXVIII. De puella muta.
1 Puella quaedam parvula, indigena Turonicae civitatis, ab utero matris suae muta processit.2 Cuius os in tantum obseratum fuit, ut nec illas, quae cunabulorum tempore eduntur voces posset emittere.3 Mater vero de tam tristi fetu anxia, cum lugeret assidue, commonetur per visum, ut beati Praesulis sepulcrum adiret.4 Quae excitata ad templum sancti cum puellula pergit intrepida; expositaque ante sepulcrum Sancti, cum diutissime orasset, iterum eam secum assumit.5 Accenso vero thymiamate, cum eam desuper retineret, interrogat eam, si bonum ei odorem faceret? Illa respondit: Bonum.6 Hanc primam vocem filiae mater moesta cognovit.7 Imposita vero ori eius aqua, quam quondam de fontibus acceperat benedictis, interrogat iterum qualem ei saporem praeberet.8 Illa respondit: Bonum.9 Tunc mater cum gaudio sospitem domum filiam refert, quam tristis ad Beati tumulum fide fida detulerat (Vid. lib. II de Gloria Mart. c. 26).
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.88 bnf2204.97 bnf9733.54