monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXV. De carcerariis dimissis. <<< >>> XXXVII. De energumeno sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXVI. De pignoribus, quae Leodovaldus episcopus detulit.
1 Multi etiam fide pleni reliquias beati Viri portantes, virtutes multas experiuntur.2 Nam Leodovaldus Abrincatinae civitatis episcopus, sancti Domni reliquias per presbyterum suum devotus expetiit.3 Quibus acceptis, cum terminum antedictae civitatis ingressus fuisset, occurrit ei adhuc inter deserta posito paralyticus deferentium illatus manibus; osculatus autem fideliter velum quo capsa sanctorum pignorum cooperta erat, mox in pedes constitit, ac propriis gressibus domum regressus est.4 Haec enim agis, beatissime Confessor, nec tibi sat est propriam aedem exornare prodigiis, nisi etiam diversos saltus quos pedibus non adiisti virtutibus tremendis illustres.5 Sed et deinceps caecus quidam, adminiculo deducente, in occursum earum velociter properat.6 Adveniens autem quando Beati pignora in sanctum locabantur altare, expedita solemnitate, visum recipere meruit oculorum.7 Sed et alia nihilominus mulier, quae diu muta fuerat, sermonis usum recepit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.88 bnf2204.96 bnf9733.54