1 In proximo autem, id est post tertium de festivitate diem, erant quatuor vincti in carcere.2 Cumque eos saevitia iudicis ita constringeret, ut nec victus necessaria ulli praebere liceret, Antistitis beati praesidia corde puro precantur.3 Dum haec igitur devote agerent, medio die subito scinditur trabs, qua pedes eorum conclusi coarctabantur, confractisque catenis liberatos se sentiunt.4 Nec mora ostium petunt, quo aperto, ecclesiam Sancti nemine prohibente, ingressi sunt.5 Custodes autem in tantum obstupefacti fuerunt, ut nec verbis eos quidem increpare praesumerent: qui etiam sequentes eos, cum eisdem in ecclesia se abdiderunt.6 Illi autem admirantes maximas gratias Deo referunt, quod eos obtentu Pontificis dignatus fuerit liberare.