monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXIII. De Allomere contracto. <<<     >>> XXXV. De carcerariis dimissis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXIV. De clerico caeco.

1 Denique eodem anno, cum festivitas, quae in aestivo celebratur, desiderabilis populis advenisset, clericus quidam, cuius oculum nubes tetra contexerat, ac ne lumen videre posset arcebat, aedem beati Confessoris adivit.2 Vigilata cum reliquis nocte, illucescente coelo, dum de basilica procedit, visum, quem olim perdiderat, recipere meruit.3 In eadem vero festivitate tres energumeni multum se collidentes, ac beatum Antistitem declamantes, fatentes crimina, et ut sibi Sanctus pacem redderet deprecantes, tandem purulentum nescio quid ex ore proiiciunt, et sic virtute Sancti mundati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.88 bnf2204.96 bnf9733.53