monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXII. De oleo ad sepulcrum Sancti crescente. <<< >>> XXXIV. De clerico caeco.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXIII. De Allomere contracto.
1 Proferat et Andegava regio miraculum suum, de qua Altomeris quidam procedens cum contractis pedibus ac manibus, lingua etiam debilis, beati Confessoris templum expetiit.2 Ubi cum tota Quadragesima resedisset, assidue orans ac deprecans, ut eum virtus sancti Antistitis visitaret, advenit dies illa Dominica ante sanctum Pascha, in qua Dominus noster Iesus stratas ab arborum spoliis [Ed., foliis] vias incedens, Hierosolymis venit, turba prosequente, ac clamante: Hosanna, Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9).3 Illa ergo die cum sero iam factum esset, et ipse solus a foris ante tumulum decubaret, subito factus est in ecstasi, et pavore perterritus iacebat ut mortuus.4 Qui cum, ut ipse refert, per duarum horarum spatium aut amplius fuisset oppressus, tanquam de somno evigilans, subito ad sensum suum revertitur: elevatusque sursum, sanum se esse miratur; ibique tota nocte vigilans, mane nobis quae acta sunt ore proprio reseravit: clericusque factus, incolumis ad hospitiolum suum rediit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.87 bnf2204.96 bnf9733.53
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik