monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXXI. De alia muliere debili. <<< >>> XXXIII. De Allomere contracto.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXII. De oleo ad sepulcrum Sancti crescente.
1 Cum talia miracula, quae scripsimus, quotidie cernamus, quid illi miseri sunt dicturi qui Severum in Vita sancti Antistitis mentitum esse pronuntiant? Nam audivi quemdam, nequam, ut credo, spiritu repletum, proloquentem non potuisse fieri ut oleum sub Martini benedictione crevisset.2 Sed nec hoc, quod elapsa ampulla super stratum marmoris corruens, perstitisset illaesa.3 Quod ergo nuper actum est, multos in testimonium exhibens, declarabo.4 Quidam de diaconibus nostris male a quartani typi febre cruciabatur, quem cum plerumque arguerem, cur segnis ad basilicam Sancti non profisceretur, nec ex corde oraret, ut ei virtus Pontificis subveniret; tandem a nobis compunctus, ad beatum tumulum provolvitur tremens.5 Dehinc cum paulisper ignis febrium quievisset, rogat sibi exhiberi ampullam cum rosaceo oleo semiplenam.6 Iam enim ad ipsam febrem, exinde licet parum profecisset, multum tamen expenderat, et erat valde media.7 Perungensque ab hoc liquore frontem et tempora, postulat ut et vasculum secus Beati tumulum poneretur.8 Quarta vero die eum eum febris urgeret, basilicam petit, provolutusque diutissime oravit.9 Apprehensam autem ampullam, quam reliquerat mediam, invenit plenam, admiransque virtutem beati Antistitis, eam domum cum timore et veneratione reportat.10 Ex qua rursus cum esset perunctus, protinus omnis ardor quievit incommodi, nec ab eodem ultra confractus est.11 Quid etiam de eadem ampulla post haec actum sit, non sine gravi suspirio atque miraculo memoramus.12 Nam cum in antedicti diaconis hospitiolo de pariete penderet, incursantibus insidiis inimici, percussa est, atque in frusta decidit comminuta, effusumque oleum velociter terra absorbuit.13 Tamen puer qui aderat, cum vidisset factum, accepto vasculo, ipsam terram exprimens parumper olei elicuit, rosamque quae effusa fuerat, cum effracto vitro colligens, nobis exhibuit.14 Quod ego accipiens, diligenter in vasculum alterum transmutavi.15 Erat enim mensura olei quasi dimidii calicis parvuli: et tamen in vasculo duorum digitorum tantum altitudinem fecit.16 In crastino autem prospiciens, erat altitudo olei quasi quatuor digitorum.17 Obstupefactus ego ob virtutem sancti liquoris, hoc signaculo meo munitum atque coopertum reliqui.18 Post dies autem septem iterum prospiciens, plus ibi quam unum sextarium reperi.19 Advocans autem diaconem, et hoc ei ostendens admirabar.20 Ille vero affirmabat cum iuramento, tantum tunc in effracta periisse ampulla, quantum tunc in ista cerneretur.21 Quae usque hodie in Dei nomine beneficium petentibus praestat.22 Ipse quoque postea ab hoc unguento similem infirmum perungens, oleo crescente, sanavit, et multos deinceps per illud sanitati restituit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.87 bnf2204.95 bnf9733.52
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik