monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXX. De muliere muta. <<<     >>> XXXII. De oleo ad sepulcrum Sancti crescente.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXXI. De alia muliere debili.

1 Nec minori miraculo se beatus Vir adesse invocatum ostendit. Apra [Al., Abra] quaedam religiosa, vifebrium oppressa, omnem usum membrorum, sola tantum lingua famulante, perdiderat.2 Nam cum manibus simul ac pedibus contractis iaceret, et die noctuque Beati flagitaret auxilium, visum est ei quadam nocte venisse ad se senem, qui molli tactu membra eius cuncta attractaret.3 Expergefacta mane sentit pedes cum una manu redditos sanitati, et stupens ignorabat qui casus haec fecerit.4 Alia vero die admonita per soporem, ad beatam basilicam nihil retardans proficiscitur.5 Nox autem illa erat vigilia de transitu Confessoris.6 Mediae autem noctis tempore iam transacto, vigilans nescio quo terrore concutitur, et subito manus eius contracta dirigitur.7 Stupente autem populo, cuncta quae prius pertulerat enarrabat: cognoscens ipsius eamdem fuisse virtutem prius in illa erectione pedum, quae nunc in manus suae directione clarebat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.87 bnf2204.95

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik