monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 27
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXVI. De Piolo muto. <<< >>> XXVIII. De muliere caeca.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXVII. De muliere paralytica.
1 Cum vero interempto Sigiberto rege (An. 575), Chilpericus regnum, exemptus ab imminenti morte, cepisset, Ruccolenus cum Cenomanicis graviter civitatem Turonensem opprimebat, ita ut cuncta devastans, nullam spem alimoniae in domibus ecclesiae, vel pauperum hospitiolis relinqueret.2 Postera autem die legatos ad civitatem mittit, ut homines qui propter culpam minime nobis incognitam ad Sancti basilicam residebant extraherentur a clericis: quod si differretur fieri, universa promittit incendio concremare.3 Et nos haec audientes, moesti valde basilicam sanctam adimus, et Beati auxilia flagitamus.4 Statimque paralytica, quae per duodecim annos fuerat contracta, dirigitur.5 Ipse vero Ruccolenus ulteriorem ripam aggressus, morbo confestim regio sauciatur, atque ab infirmitatibus Herodianis, quas enarrare longum videtur, allisus, et sicut cera a facie ignis guttatim defluens, quinquagesima die ab hydrope inflatus interiit.6 Sed nec hoc silebo, quod illo tempore alveus fluvii nutu Dei, vel [Id est, et] virtute beati Viri, absque pluviarum inundationibus repletus, hostem, ne civitatem laederet, transire prohibuit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.86 bnf2204.94