monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXV. De Paralytico sanato. <<<     >>> XXVII. De muliere paralytica.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXVI. De Piolo muto.

1 Nec dissimili in virtute per sanctum Epiphaniorum diem vir beatus apparuit, cum os muti cuiusdam obstrusum coram populo reseravit.2 Piolus quidam Condatensis clericus, a nativitate procedens manus clausas laborioso mundo protulit, in usu laboris inertes.3 Et hoc cur acciderit, utrum hic, aut parentes eius peccaverint (Ioan. IX, 2), ut sic mancus nasceretur, non est nostrae discretionis exsolvere.4 Unum tantum scimus, quod in eo, sicut et in reliquis infirmis, est ostensa gratia Sacerdotis.5 Nam cum factus esset decem annorum, accrescentibusque unguibus graves dolores manuum pateretur, eosdemque ferre non toleraret, limina beati Confessoris adivit.6 Ibique diebus multis cum summa parcimonia demoratus, digitos directos, manusque retulit sanas.7 Post annos autem fere quinque pessimum incurrit incommodum, et dum vi nimiae febris atteritur, vocis elocutione mulctatur, ereptusque a febre sine loquelae officio permanebat: sed taliter fuerat aditus oris eius obstructus, ut nec qualemcunque mugitum posset emittere; sed annectens cum corrigia tres tabulas manu ferebat, easdem inter se collidens, sonumque, quem ab ore non dabat, tabulis proferebat.8 Hoc opus vinitoribus utile est, cum vineta ab infestantium avium catervis defensare conantur.9 Cum autem venisset antedictus ad Sancti basilicam in ea nocte in qua Dominus noster Iesus Christus fluenta laticum hauriens Falerna porrexit, ad Beati pedes vigilare disposuit.10 Transacto autem tempore mediae noctis, obdormivit.11 Qui cum nescio quid per visum periculi cerneret, pavore conterritus, in hanc vocem primum obseratum aperuit os: Domne Martine, libera me.12 Et sic erumpens ab ore et faucibus eius sanguis, auditum pariter et eloquium recepit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.85 bnf2204.93

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik