monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXIV. De homine omnibus membris contracto. <<<     >>> XXVI. De Piolo muto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXV. De Paralytico sanato.

1 Illud prae caeteris admirandum miraculum, vobis orantibus, explicabo, quod post immensum moeroris cumulum magnum nobis gaudium patefecit, dum et virtutem Beati protulit, et quod titubabat erexit, cordaque nutantia populorum larga stabilitatis firmitate munivit.2 Nam cum in venerabili dominicae Nativitatis nocte sacrosanctis deducta excubiis, procedentes de ecclesia, ad basilicam Sancti ire disponeremus, quidam ex energumenis, atrocior caeteris, coepit nimium debacchari, et discerpens se, atque collidens, clamabat: Frustra appetitis limina Martini, casso eiusdem aedem aditis, quia vos propter multa crimina dereliquit, et ecce vos abhorrens, Romae mirabilia facit.3 Ibi caecorum oculis lumen infundit, ibi paralyticorum gressus dirigit; sed et aliis quoque morbis sua virtute finem imponit.4 Ad hanc diaboli vocem omnis populus exturbatur, et non solum obruta membrorum minorum corda, sed etiam nos ipsi pavore concutimur.5 Ingredientibus autem nobis cum fletu magno basilicam, omnes pavimento prosternimur orantes, ut sancti Viri praesentiam mereamur.6 Et ecce unus, Bonulfus nomine, cui ante tres annos prae nimia multitudine febris, manus ambae cum uno pede contraxerant, et ad festivitatem beati Viri manibus directis, pede adhuc debili claudicabat, ante sanctum altare sternitur, orans ut qui sibi manus aridas restituerat, pedem quoque contractum simili virtute dirigeret.7 In hac autem oratione a febre nimia circumdatur, et tanquam extensus in eculeum nervorum dolore torquetur.8 Interea de supplice dolor excitat contumacem, et qui venerat inquirere medicinam, coepit inferre calumniam.9 Aiebat enim: O domne Martine, sanitatem a te, non tormenta quaesivi.10 Quam si non mereor, vel doloribus non affligar.11 Cumque nos cum fletibus circumstantes beati praestolaremur adventum, et inter haec dum sancta solemnia agerentur, oblatis super altare sacris muneribus, mysterioque corporis et sanguinis Christi palla ex more cooperto, molliuntur contracturae nervorum, et disrupto post infirmi poplitis corio, defluente sanguinis rivo, pedem extendit incolumem.12 Quod videns ego, Deo omnipotenti gratias agens, liminaque fletibus madefaciens, in hac ad populum voce prorupi: Timor a cordibus vestris omnis abscedat, quia beatus Confessor nobiscum inhabitat, nec omnino credite diabolo, qui nihil unquam protulit verum.13 Ille ab initio mendax est, et in veritate non stetit (Ioan. VIII, 44).14 Me autem ita dicente, omnium luctus laxatur in gaudium.15 Ipse etiam infirmus coram nobis assurgens, in pedes constitit absolutus.16 Videns autem haec omnis populus, in coelum clamore prolato, plaudebat dicens: Gloria in excelsis Deo, qui sicut quondam pastores angelico lumine, ita nos hodie praesentia Confessoris beati clarificavit, et eum nobis adesse praesenti virtute monstravit.17 Et sic a timore inimici omnes erepti, Christi praesidio roborati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.85 bnf2204.93