monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXIII. De Vinaste caeco. <<< >>> XXV. De Paralytico sanato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXIV. De homine omnibus membris contracto.
1 In Biturigo quoque fuit quaedam mulier, quae concipiens peperit filium, cuius poplites ad stomachum, calcanei ad crura contraxerant: manus vero eius erant adhaerentes pectori, sed et oculi clausi erant.2 Qui magis monstrum aliquod quam hominis speciem similabat.3 Qui cum non sine derisione multorum aspiceretur, et mater argueretur cur talis ex illa processerit filius, confitebatur cum lacrymis, nocte illum Dominica generatum.4 Quem interimere non audens, ut mos matrum est, tanquam sanum puerum nutriebat.5 Adultum vero tradidit mendicis, qui eum accipientes posuerunt in carrucam, et trahentes ostendebant populis, multum per eum stipendii accipientes.6 Dum haec per longa tempora gererentur, anno aetatis suae undecimo [Bec., quadragesimo] advenit ad festivitatem beati Martini, proiectusque a foris ante sepulcrum miserabiliter decubabat.7 Transacta autem festivitate, visum auditumque recepit.8 Inde reductus ad solitam consuetudinem, postulabat stipem.9 Post annum fere aut eo amplius venit iterum ad solemnitatem, positusque est in loco in quo prius iacuerat, decursisque solemnitatis festis, directis omnibus membris, plenissimam obtinuit sanitatem.10 Quae ne incredibilia fortasse videantur, ego eum sospitem vidi: nec audita ab aliquo, sed ab eius ore narrata cognovi.11 Sed quia dixi, parentibus eius hoc ob peccatum evenisse per violationem noctis Dominicae; cavete, o viri, quibus sunt coniuncta coniugia.12 Satis est aliis diebus voluptati operam dare; hanc autem diem in laudibus Dei impolluti deducite.13 Quia qui in ea coniuges simul convenerint, exinde aut contracti, aut epileptici, aut leprosi filii nascuntur.14 Sitque hoc quod diximus, documentum, ne malum quod una nocte committitur, per multorum spatia annorum perferatur .
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.85 bnf2204.92
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik