monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXII. De Remigia matrona. <<<     >>> XXIV. De homine omnibus membris contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXIII. De Vinaste caeco.

1 Talia exercens quidam, Vinastis nomine, lumen recepit, dum scilicet pauperibus illis victus necessaria ministravit.2 Hic autem caecitate maxima per annos plurimos aggravatus, habebat in consuetudine, ut veniens de regione sua ad antedictam Sancti cellulam, pauperibus illis amplissimum alimentum exhiberet, vigiliisque devotissime celebratis, eos in satietate reficeret: quibus ipse, iuxta possibilitatem, tanquam famulus serviebat.3 Dum igitur haec per multos, ut diximus, annos impenderet, quadam vice impleto voto, servitioque simul, prosternitur ad cancellum sancti lectuli, et orans ac valedicens, regredi cupiebat.4 Post completam autem orationem exsurgens, apertis parumper oculis, intuetur cortinam sericam de cancello pendere; et ait: Video tanquam pallium sericum hic appensum.5 Cui aiunt sui: Veritatem te videre cognoscimus.6 Ipse autem coepit iterum flere atque orare, ut beatus Confessor opus coeptum dignanter expleret.7 Qui dum orat attentius, obdormivit; apparuitque ei vir per visum, dicens: Vade ad basilicam domni Martini, et ibi plenam obtinebis sanitatem.8 Qui nihil moratus, famulorum manibus deductus, ut limina beati Confessoris attigit, lumen integrum, opitulante fide, recepit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.84 bnf2204.92

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik