monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XXI. De homine manum contractam habente. <<<     >>> XXIII. De Vinaste caeco.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XXII. De Remigia matrona.

1 Similem infirmitatem Remigia matrona incurrens, ad beatam cellulam valde devota pervenit.2 Quae vigiliis et orationibus insistens, cum matriculam, quae ibidem congregata est, pasceret, aridum brachium cum contractis digitis sanum extulit ad miscendum.3 Et sic tota die benedictis pauperibus deserviens, sospes remeavit ad propria.4 Haec in posterum annis singulis antedictis fratribus alimentum sufficiens exhibebat.5 Factum est autem, ut quadam vice una puellarum suarum male a quartani typi febre quateretur.6 Dum autem secundum consuetudinem veniens, pauperibus illis exhibebat victum, sancti Viri implorat auxilium.7 Et per quatuor dies ad beatam cellulam continuatione orationis atque ieiuniis decubans, ab omni febre sanata puella, cum familia magnificans Deum domum regressa est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.84 bnf2204.92