monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XVIII. De Landulfo lunatico. <<<     >>> XX. De Desiderio energumeno.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XIX. De Theudomere diacono caeco.

1 Dum singula quaeque miracula beati Viri succincte scribimus, nec ea in ampliorem sermonem expandimus, verendo valde, atque timendo iter carpimus inchoatum, ne forte dicatur a prudentioribus: Multum haec poterat peritus extendere.2 Sed nobis in ecclesiastico dogmate versantibus videtur ut historia quae ad aedificationem Ecclesiae pertinet, postposita verbositate, brevi atque simplici sermone texatur, ut et virtutem beati Antistitis prodat, et sapientibus fastidium non imponat.3 Quo facto et lector provocetur in lectione, et Sanctus prodatur in opere.4 Theudomeris diaconus cum prae humore capitis, decidentibus [Al., claudentibus] cataractis, oculorum aditus haberet per quatuor annos graviter obseratos, venit ad cellulam Condatensem, in qua vir beatus transiit.5 Prostratusque ad eius lectulum, nocte tota lacrymis et orationibus deducta, immobilis madefecit terram fletibus, tepuitque suspiriis eius venerabile lignum cancelli; lucescente autem die, reseratis cataractis luminum, lumen videre promeruit.6 Quid unquam tale fecere cum ferramentis medici, cum plus doloris negotium exerant quam medelae, cum distento transfixoque spiculis oculo, prius mortis tormenta figurent quam lumen aperiant? In quo si cautela fefellerit, aeternam misero praeparat caecitatem.7 Huic autem beato Cofessori voluntas ferramentum est, et sola virtus unguentum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.84 bnf2204.91

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik