monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XVII. De Gunthramno duce. <<<     >>> XIX. De Theudomere diacono caeco.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XVIII. De Landulfo lunatico.

1 Quidam ex Viennensi territorio Landulfus nomine, graviter a lunatici daemonii infestatione vexabatur, ita ut plerumque ab hoste se vallari putans in terram corrueret, cruentasque ex ore spumas emittens, tanquam mortuus habebatur.2 Quod genus morbi epilepticum peritorum medicorum vocitavit auctoritas; rustici vero cadivum dixere, pro eo quod caderet.3 Cumque se antedictus in hoc exitu videret affligi, audita beati Praesulis fama, sanctam eius adiit basilicam, ut sibi praesentia cunctis suffragia subvenirent.4 Sed cum eodem in loco plenus fide venisset, ardentius eum saevi daemonis pulsat audacia: nec ei licebat atrium egredi propter publicam daemonum infestationem: in atrio tamen nihil nocebatur.5 Nam visibiliter cum magno armorum strepitu venientes, conabantur eum cassistelorum acuminibus perfodere.6 Quod si se subderet terrae, ranarum super eum multitudo horribilis desilire videbatur.7 Sed et voces publice ab eo audiebantur exprobrantium, et dicentium: Martinus, quem expetisti, nihil poterit tibi subvenire, quia nostris es ditionibus mancipatus.8 Sed ille ad haec fidenter et immobilis signum crucis opponens, terribiliter eos per aerem tenuem effugabat.9 Post has autem vacuas et inanes immissiones, cum videret inimicus eum sibi vindicare non posse, dolis eum tentavit illudere.10 Componens namque se in specie veterani venit ad eum, dicens: Ego sum Martinus, quem invocas; surge, et adora coram me, si vis recipere sanitatem.11 Cui ait ille: Si tu es domnus Martinus, fac super me signum crucis, et credam.12 At ille audito nomine signi sibi semper contrarii, tanquam fumus evanuit.13 Post haec autem stans ad pedes gloriosi Domni factus est in stupore mentis, et vidit beatam basilicam novo lumine effulgere; ex qua egrediens Sanctus dixit ad eum: Exaudita est oratio tua, et ecce eris sanus ab infirmitate quam pateris.14 Et sic beatae crucis signaculum super caput eius faciens abscessit.15 Ille vero in se reversus, amotis omnibus insidiis, salutem se sensit integram recepisse.16 Tamen post receptam sanitatem, cum coepisset vino uti superflue, corpusque eius diu abstentum imbre maduisset latus ei cum uno pede manuque contrabitur.17 Sed parcimoniae se iterum deputans, caputque tonsurans, rursum Beati virtute redditur sanitati.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.83 bnf2204.91

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik