monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XVI. De his quae nauta retulit. <<<     >>> XVIII. De Landulfo lunatico.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XVII. De Gunthramno duce.

1 Quodam die dum Gunthramnus Boso contra vicum Ambasiacensem Ligerim fluvium transmearet, ac irruentibus iam tenebris mundum nox horribilis retineret, subito adversante vento nautae turbantur in pelago, separatisque navibus quae pontem illum sustinebant, et aqua usque ad summum repletis, descendunt cuncti usque ad cingulum cum ipsis navibus in profundum, nequaquam tamen navibus subductis a pedibus.2 Exterritis autem omnibus, Boso non rauce vociferans beati Martini auxilium proclamabat, et ut eis ad liberandum festinus occurreret, precabatur, dicens fidenter suis: Nolite timere, scio enim quod dextera sancti Viri ad auxilium porrigendum maxime in necessitatibus sit parata.3 Haec eo dicente, directis a Deo navibus, mutatoque vento contrario in secundum, nullo pereunte, pervenerunt in littus, ubi tam praesens occurrit beati Confessoris suffragium, ut etiam argentum quod rapiente fluvio perdiderant, ipso denique fluvio in littus restituente, reciperent.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.83 bnf2204.90

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik