monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XV. De caeco illuminato. <<< >>> XVII. De Gunthramno duce.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XVI. De his quae nauta retulit.
1 Fuit et illud insigne miraculum, cum Dominus in die Epiphaniorum obtentu beati Antistitis ex aquis Falerna produxit, ac de alvei fundo vinum elicuit pauperi, qui quondam latices in vina mutavit.2 Igitur cum quodam tempore iter ageremus in pago Balbiacensi ad Ligerim usque fluvium pervenimus.3 Cumque a nauta, qui nos ripae alteri transponere debebat, sollicite requireremus loca in quae piscaturi procederemus, locum indicat, dicens: Sit vobis beatus Martinus in adiutorium.4 At nostri ingrate haec susceperunt, dicentes quod in eius nomine nunquam visa est evenisse captura.5 Ille autem: Haud dubium sit, quia praestat hoc virtus eius.6 Nam referam, inquit, vobis quae mihi hoc anno contigerunt, vel qualiter per invocationem nominis eius, opitulante Domino, quod optavi promerui.7 Denique dies erat Epiphaniorum, et ingressus in promptuario, nihil potus quod haurirem inveni, egressusque oravi, dicens: Sanctissime Martine, transmitte mihi in hac sacra solemnitate aliquid vini, ne epulantibus aliis, ego ieiunus remaneam.8 Dum autem haec tacitus orarem, vocem in ulteriori ripa audivi me vocantem, ut navim homini qui iter agebat adducerem.9 Verum ubi, acceptis contis, eo versus impetum fluminis sulcare coepi, et ut in medio amne perveni, subito excussus magnus ex gurgite piscis in navim cecidit: quo confestim oppresso, transpositis hominibus, domum regressus sum, venditoque pisce uno vini modio, cum caeteris sum refectus.10 Ergo noveritis quam velociter in illud quod invocatus fuerit, si petatur fideliter, apparebit.11 Testor autem Deum quia haec ab ipsius nautae ore cognovi.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.83 bnf2204.90