monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XII. De dysenterico sanato. <<<     >>> XIV. De puella paralytica.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XIII. De caeco illuminato.

1 Ursulfus autem quidam ex Turonica civitate, de pago trans Ligerim, caecus, beati Martini suffragia devotus expetiit.2 Qui duobus assidue mensibus ad eius templum deserviens, in ieiuniis orationibusque perdurabat.3 Factum est autem in una die resurrectionis dominicae dum esset ad pedes Domni, et cum reliquo populo missarum solemnia spectaret, subito apertis oculis cuncta clare cernere coepit, ita ut ad sanctum altare communicandi gratia, nemine ducente, veniret.4 Quae autem fuerit causa caecitatis, edicam.5 Primo die Paschae iussus est a domino suo ut agrum circuiret, inventumque aditum unde pecora introibant obseraret.6 Dum eum claudere conatur, excaecatus est.7 Tunc, ut diximus, ad sepulcrum veniens, flens et eiulans, visum, quem perdiderat, flagitabat.8 Die autem illa dum populo gratia dominici corporis traderetur, et ei beatus Antistes lumen reddere dignatus est, ac elucente sole luminum suorum refulserunt stellae.9 Quis unquam, rogo, talis medicus poterit inveniri, qui in una infirmitate duas contulerit medicinas? Ecce in uno caeco duae virtutes ostensae, cui corporales oculos ad contemplanda terrena prius aperuit, et nunc cordis oculos ut ea non concupiscat illuminavit; et ad suum dignatus est dicare servitium, quem, ut ita dicam, renasci denuo fecit in mundum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.82 bnf2204.89

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik