monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, XI. De muliere clauda. <<< >>> XIII. De caeco illuminato.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT XII. De dysenterico sanato.
1 Quodam autem tempore cum beatus Germanus, Parisiacae urbis pontifex, ad festivitatem Antistitis gloriosi accederet, Ragnimodus tunc diaconus, nunc episcopus, in servitium eius accessit, graviter a dysenteria laborans.2 Sed beatus Germanus prius ad villam ecclesiae suae, quae in hoc territorio sita est, venit.3 Igitur cum ante noctem vigiliarum solemnitatis eius Turonis advenire coepisset, diacouem in villa residere iubet, dicens: Ne forte fatigeris eundo, et aliquid tibi deterius contingat.4 At ille: Potestas, inquit, Dei est, quae nos iubeat iuxta meritum pati: nam ego non exeo aliter, nisi ad basilicam beati Antistitis eam; confido enim quod si tumulum eius attigero, salvus ero.5 Et statim, ascenso equite [id est, equo], ad basilicam venit.6 Mane autem accepta potione de pulvere sepulcri, sedata protinus infirmitate, convaluit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.82 bnf2204.89