monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, IX. De alia caeca. <<<     >>> XI. De muliere clauda.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT X. De muliere a profluvio sanguinis liberata.

1 Sed nec hoc silebo, qualiter velut ex veste Redemptoris nostri, ad beatum sepulcrum fluxus sanguinis sit siccatus.2 Mulier quaedam ex Arverno veniens cum viro suo, de pago Transaliensi, profluvio sanguinis aegrotabat, secus autem atrium basilicae mansionem habebat.3 Quae diebus singulis ad sancti Confessoris limina iacens, prostrata opem sanitatis poscebat.4 Factum est autem ut quadam die accedens ad sanctum sepulcrum, orans, et osculans, de palla quae super est posita, aures et oculos sibi tangeret.5 Protinus siccato rivo sanguinis, ita sanata est, ut putaret se Redemptoris fimbriam contigisse.6 Cuius vir in valetudinem irruens, ad ostium basilicae manibus depositus aliorum, fideliter exorans, restincta febre, convaluit.7 Et sic pariter hic ab incommodo, haec a profluvio sanata, magnificantes Deum ad propriam domum regressi sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.82 bnf2204.89