monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, VII. De paralytico ex Biturigo. <<<     >>> IX. De alia caeca.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT VIII. De caeco illuminato.

1 Eo quoque tempore caecus quidam ab eleemosynariis postulans stipem, cui non erat aliud in victu, nisi aliquis ei manum porrexisset pietatis intuitu, nec erat domi praesidium, nisi miseratio devotorum, die una, dum ante sanctum sepulcrum fixis staret vestigiis, subito corripuit eum dolor in oculis; et cum graviter ab hoc dolore consumeretur, coeperunt eius oculi spumam emittere.2 Et sic erumpente a palpebris eius sanguine, in redivivam lucem renascens, lumen, quod olim perdiderat, videre promeruit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.81 bnf2204.88

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik