monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, VI. De paralytico Aurelianensi. <<<     >>> VIII. De caeco illuminato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT VII. De paralytico ex Biturigo.

1 Sed et alius gressu debilis, nomine Leuboveus, iam clericus adveniens, super terram se trahens, quia paupertate faciente non habebat qui eum ferret, de die in diem beati Martini limina requirebat.2 Qui dum quadam die a foris ad Sancti pedes fleret, directis genibus atque pedibus, spectante populo sanitatem recepit.3 Tres virtutes istas ipsa die factas fuisse constat quo Sigibertus gloriosissimus rex, Sequanam transiens, sine collisione exercitus pacem cum fratribus fecit (An. 574).4 Quod nullus ambigat hanc etiam [Ed., tertiam] beati Antistitis fuisse victoriam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.81 bnf2204.88