monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, V. De paralytico Autisioderensi. <<<     >>> VII. De paralytico ex Biturigo.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT VI. De paralytico Aurelianensi.

1 Alius autem paralyticus ex Aurelianensi territorio carruca devectus, venit ad sanctam basilicam: qui diebus multis iacens ad ostium illud, quod secus baptisterium ad medium diem [Al., meridiem] pandit egressum, beati Antistitis implorabat auxilium.2 Factum est autem, ut una die iacens gravius extra solitum torqueretur, ita ut vicini de proximo ad eius voces concurrerent.3 Dissolvebantur autem ligaturae nervorum eius, et dirigebantur, propterea erat dolor intolerabilis; et sic, tribuente patrono, erectus super plantas, flens prae gaudio, populo teste surrexit.4 Qui continuo clericus factus, et in sospitate firmatus, ad domum regressus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.81 bnf2204.88