monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, III. De Maurusa chiragrica. <<<     >>> V. De paralytico Autisioderensi.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT IV. De servo Simonis presbyteri.

1 Simonis fidelissimi compresbyteri nostri servus, Veranus nomine, qui erat ei in commissis promptuariis probatus, dum ad custodiam sibi dispositam resideret, superveniente humore podagrico, pedum gressu mulctatur.2 Qui cum per totum annum talibus doloribus vexaretur, ut etiam viciniam in proximo positam commoveret, contractis subito nervis, ad plenum debilitatur.3 Quod videns dominus eius, dolens exitum fidelis vernaculi, iussit eum ad pedes beati Antistitis deportari, promittens votum, et dicens: Si eum reddideris sanitati, piissime domne Martine, in illa die absolutus a mei servitii vinculo, humiliatis [Ed., incisis] capillis tuo servitio delegetur.4 Positus ergo ad pedes pretiosissimi Domni, cum per quinque dies ibidem iaceret immobilis, sexta die sopore comprimitur; et obdormienti visum est ei, tanquam si in lectulo solitus sit homo pedem extendere.5 Expergefactus autem sanus ab omni debilitate surrexit.6 Qui tonsurato capite, et accepta libertate, ibidem beati Domni usibus nunc deservit.7 O admirabilem beati viri redemptionem! Quis unquam de mille talentis sic redemit, sicut praesens nostrorum criminum suffragator? qui uno ictu, unoque momento, sine numismate auri, et corpus a debilitate, et conditionem absolvit ab onere.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.81 bnf2204.88