monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, II. De infirmitate Iustini. <<<     >>> IV. De servo Simonis presbyteri.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT III. De Maurusa chiragrica.

1 Vereor ne nimium progredi praesumens, obsoleat paginam sermo rusticior.2 Maurusam quamdam graviter chiragrici humoris dolor affecerat, ita ut retortis ad crura pedibus, nullatenus se erigere posset.3 Erat enim et oculorum luce mulctata; quae longo tempore graviter agens, tanquam mortua putabatur superstes, nec erat ei spes alimoniae, nisi aliquis ei manum misericordiae porrexisset.4 Quotidie autem respectum intuens devotorum, victus necessaria deposcebat.5 Factum est autem ut quodam tempore extra solitum gravius ageret, nec poterat quemquam iudicare membrorum, nisi tantum in pectore flatus spiraminis discurrebat.6 Quae iam valde exanimis rogavit ut eam ad pedes sancti Martini deferrent.7 Ad quem locum eum manibus fidelium fuisset illata, dolore cogente, vociferans beati Viri auxilium, ut sibi misereretur orabat.8 Tandem pietas illa respiciens, quae pauperes dimittere nunquam consuevit inanes, in festivitate sua laxata sunt fila nervorum arentium, et sic de dextera, quam per sex annos non iudicaverat, signum beatae crucis ad os faciens, in pedibus restituta est, ita ut ad hospitiolum suum nullius usa adiutorio remearet, oculorum lumine non recepto.9 Post annos autem duos iterum veniens ad beati patroni tumulum, coepit attentius, sicut erat opportunum, orare: mox apertis oculis, in rediviva luce surrexit.10 Hanc virtutem ideo hic scripsimus, quia postquam huc advenimus, illuminata est.11 Nam antea a debilitate sanata fuerat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf1712.80 bnf2204.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik