monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, PRIMUM. Qualiter a febre et dysenteria erutus sum. <<< >>> III. De Maurusa chiragrica.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT II. De infirmitate Iustini.
1 Gratum arbitratus sum et illud non omittere, quod mihi in libro anteriore excidit.2 Nam eum retulerim de cereolis illis quos de sepulcro beati Antistitis sustuli, a quibus et tempestates sedatas, et alias infirmitates prohibitas dixi, hos cum mecum detinerem, Iustinus vir sorotis meae in valetudinem irruit.3 Nam, invalescente febre, cum doloribus membrorum omnium, valde ad extremum agi coepit.4 Nuntius haec ad me delatus retulit, efflagitans ut si quid medicamenti reperire possem, morituro transmitterem, ne obiret.5 At ego in virtute beati Antistitis confisus, unum ex cereolis transmitto per puerum, dicens: Accendite illum coram eo, et in contemplatione luminis orationem fundat ad Dominum, et deprecetur omnipotentiam [Rom., potentiam] Antistitis, ut ei succurrat.6 Missus autem puer quod dederam deportavit.7 Quo accenso ante lectum aegroti, favillam scirpi, quem iam ignis consumpserat, cultro eradunt, dilutumque aqua aegroto porrigunt ad bibendum.8 At ille ut hausit, sanitatem protinus recepit, incolumisque redditus est.9 Nobis postea qualiter sibi virtus beati Antistitis subvenit, exposuit.10 Nam referre erat solitus, quod ubi primum oculis eius iubar luminis progressum a cereo pepulit tenebras noctis, protinus in contemplatione flammae febris recessit a corpore, ac stomachus qui diu languerat inedia, cibum consolationis efflagitat, et qui tantum aquam puram ad restinguendum febris ardorem haurire consueverat, nunc vinum desiderat.11 Facit haec virtus Antistitis, quae saepe miseris opem proflua miseratione tribuit, et infirmis medicamenta largitur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.80 bnf2204.87