monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, Prologus. <<< >>> II. De infirmitate Iustini.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 2, CAPUT PRIMUM. Qualiter a febre et dysenteria erutus sum.
1 Anno 572 post transitum beati Martini antistitis, Sigiberto gloriosissimo rege duodecimo anno regnante, post excessum sancti Eufronii episcopi, non meo merito, cum sim conscientia teterrimus, et peccatis obvolutus, sed tribuente fideli Deo, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, onus episcopatus indignus accepi.2 Mense autem secundo ordinationis meae, cum essem in villa, incurri dysenteriam cum febre valida, et taliter agi coepi, ut imminente morte vivere omnimodis desperarem.3 Emittebam autem assidue digestionum officia, quae accipere non poterant inexpensa, et erat horror cibi; cumque ab inedia deficeret virtus stomachi, febris tantum erat victus corpori.4 Nam nullatenus accedebat confortatio sumptuosa: erat autem et dolor gravis totam alvum penetrans, et descendens ad ilia, non me minus consumens tortura sua quam febris exegerat.5 Cumque sic ageretur mecum, ut non remansisset spes vitae, sed cuncta deputarentur in funere, nec valeret penitus medici antidotum, quem mors mancipaverat ad perdendum, ego ipse de me desperans, vocavi Armentarium archiatrum, et dico ei: Omne ingenium artificii tui impendisti, pigmentorum omnium vim iam probasti, sed nihil proficit perituro res saeculi.6 Unum restat quod faciam, magnam tibi theriacam ostendam.7 Pulverem de sacratissimo domni Martini sepulcro exhibe, et exinde mihi facito potionem.8 Quod si hoc non valuerit, amissa sunt omnia evadendi perfugia.9 Tunc misso diacono ad antedictum beati Praesulis tumulum, de sacrosancto pulvere exhibuit, dilutumque mihi porrigunt ad bibendum.10 Quo hausto, mox omni dolore sedato, sanitatem recepi de tumulo.11 In quo tam praesens fuit beneficium, ut cum id actum fuerit hora tertia, incolumis procederem ad convivium ipsa die hora sexta.12 Visum est et hoc insererelectioni, qualiter me Deus arguerit, ne ante me permitterem stultos et faciles de beatis solemnibus obtrectare.13 In crastino autem postquam convalui, die Dominico ad missam veniens, nolensque me fatigare, uni presbyterorum gloriosa solemnia celebrare praecepi.14 Sed cum presbyter ille nescio quae rustice festiva verba depromeret, multi eum de nostris irridere [Ed., increpare] coeperunt, dicentes: Melius fuisset tacere, quam sic inculte loqui.15 Nocte autem insecuta, vidi virum dicentem mihi: De mysteriis Dei nequaquam disputandum.16 Testor enim Deum, quia hoc a me non est compositum, sed ipsa verba quae audivi, vobis exposui.17 Unde, dilectissimi, nullus de hoc mysterio [Mart., ministerio], etiam si rustice videatur dici, disputare praesumat, quia apud Dei maiestatem magis simplicitas pura quam philosophorum valet argutia.
Gregorius Turonensis HOME
bnf1712.79 bnf2204.86
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik