monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXIX. De Leomeria caeca. <<<
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XL. De Securo contracto.
1 Et quoniam sermo clausulam petit, unum vobis adhuc praeclarum miraculum priusquam liber finem accipiat, enarrabo.2 Adolescens quidam, nomine Securus, ex utero matris egrediens, manum aridam pedemque protulerat, et ita omnium membrorum siccata compage diriguerat, ut monstrum aliquod simularet: erat autem et iugo servitutis innexus.3 Quem cum viderent domini sui iam per septem annos nihil omnino posse proficere, manibus deportantes posuerunt eum ante beatum sepulcrum, ut vel a praetereuntibus pasceretur, qui labore proprio ali non poterat.4 Iacente autem eo in loco illo per multos dies, directus est pes eius qui fuerat debilis, manusque eius sicca, infectis sanguine venis, sanata est: et ita omni corpore, accepta beati Confessoris ope, formatus est [Ed., sanatus], ut putares eum denuo fuisse renatum.5 Qui puerulus a Iustino comite redemptus, et ingenuus dimissus est: et postea baptismum consecutus, usque hodie sub patrocinio sanctae ecclesiae persistit incolumis.6 Quis unquam ista sic ex ordine inquirere, aut referre poterit, ut ex aequo laudare sufficiat? Tamen nos, quantum investigare potuimus, scribere fideliter studuimus, hanc sperantes retributionem mercedis accipere, ut dum haec leguntur in laudem sanctissimi Sacerdotis, nobis fortasse tribuatur refrigerium pro delictis, dicente poeta: Forsan et haec olim meminisse iuvabit.
7 Explicit liber primus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.78 bnf2204.85 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik