monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXVIII. De energumenis et frigoriticis. <<<     >>> XL. De Securo contracto.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXIX. De Leomeria caeca.

1 Leomeria [Bec., Deomena] quaedam caeca atque contracta, longo tempore miserabiliter vivens, dum iter illud per manus aliorum crebris occursibus utitur, quo ad Beati basilicam itur, tandem ab eius pietate respecta, iacens ad sanctum ostium, lumen pariter gressumque recepit.2 O si totum proderetur in publicum, quod singuli quique, dum fideliter poscunt, latenter accipiunt, et retinet occultum multorum conscientia, quod fideliter poscendo clam quaesita sanitas est adepta! Quod si haec, ut diximus, cuncta publicarentur, non solum libros, sed nec ipsum mundum, ut ait evangelista de Domino, arbitror potuisse recipere (Ioan. XXI, 35).
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.78 bnf2204.85 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291