monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXVII. De dysentericis. <<<     >>> XXXIX. De Leomeria caeca.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXVIII. De energumenis et frigoriticis.

1 Vel quid ego de energumenis vel frigoriticis referam, quibus si vere fuerint parcitas et fides coniunctae, mox adminiculante patrono, cunctae [Ed., mente] submoventur insidiae? Sic multi ex frigoriticis, dum vi febris pessime quatiuntur, tota die inter altarium et sanctum tumulum decubantes [Al. debacchantes], ad vesperum autem hausto ex beati sepulcri pulvere, continuo promerentur accipere sanitatem.2 Nam Paulus energumenus, qui legionem daemoniorum dicebatur habere, insistente inimico, machinam, quae sanctae camerae erat propinqua, conscendens, dixisse fertur: Pereat vasculum, quod exustus inhabito.3 Et exaestuans, et praecipitans se deorsum, ita beati virtute leviter in pavimentum depositus est, ut nullum membrorum damnati corpusculi collideret.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.78 bnf2204.85 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291