monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXVI. Quod virtus eius nobis inimicos inhibuit. <<<     >>> XXXVIII. De energumenis et frigoriticis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXVII. De dysentericis.

1 Quid de dysentiricis dicam, ubi tam velociter invenitur medela, quam fideliter fuerit inquisita? Nam vidi mulierem a dysenteria per quinque menses graviter laborantem, ita ut cum necessitas commoveret, inter manus ad loca necessaria transferretur, quae simul et confortationem cibi, et virtutem corpusculi superflue digerendo perdiderat; me indice novi hanc ad basilicam vigilasse.2 Reddito autem post nocturnas tenebras die, abraso beati tumuli pulvere, et remedium hausisse simul et poculum; eamque domi propriis gressibus fuisse redditam, quae veniens ab aliis fuerat sustentata.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.78 bnf2204.85 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291