monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXV. De ligno beati cancelli ad nos delato. <<<     >>> XXXVII. De dysentericis.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXVI. Quod virtus eius nobis inimicos inhibuit.

1 Factum est autem quodam tempore, ut visitationis studio ad venerabilem matrem meam in Burgundiam ambularem.2 Cum autem silvas illas quae trans Berberem fluvium sitae sunt praeterirem, latrones incurrimus.3 Qui circumdantes nos, volebant spoliare et interficere.4 Tunc ego ad auxilia consueta confugiens, sancti Martini praesidium flagitabam.5 Quod mihi protinus dignanter assistens, ita eos conterruit, ut nihil contra nos agere possent.6 Sed versa vice qui venerant ut timerentur, timere coeperunt, et cursu velocissimo fugere.7 Sed ego non immemor Apostoli dicentis, inimicos nostros potu ciboque debere satiari (Rom. XII, 20), potum eis offerri praecipio.8 Qui nequaquam exspectantes, quantum poterant, fugiebant.9 Crederes eos fustibus agi, aut invitos contra possibilitatem caballorum suorum currere cogi; et sic, tribuente Domino, et iuvante patrono, quo dirigebamus advenimus.10 De quantis me tribulationibus et aerumnis eripuit, in quantis mihi necessitatibus sua pietas astitit, vel quantas in me amaritudines sua virtute compescuit, non dicam ad scribendum, sed etiam ad referendum perlongum est.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.78 bnf2204.84 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik