monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXIV. Quod virtus eius ab agro nostro tempestatem prohibuit. <<<     >>> XXXVI. Quod virtus eius nobis inimicos inhibuit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXV. De ligno beati cancelli ad nos delato.

1 Fide commonente, quidam ex nostris lignum venerabile de cancello lectuli, quod est ad monasterium sancti Domni, me nesciente, detulerat, quod in hospitiolo suo pro salvatione retinebat.2 Sed, credo, quia non sic honorabatur, aut diligebatur, ut sibi decuerat, coepit familia eius graviter aegrotare.3 Et cum penitus nesciretur quid hoc esset, nec emendaretur aliquid, sed quotidie ageretur deterius, vidit in visu noctis personam terribilem, dicentem sibi: Cur sic tecum agitur? Qui ait: Ignoro prorsus unde hoc evenerit.4 Dicit ei persona.5 Lignum, quod de lectulo domni Martini tulisti, negligenter tecum hic retines, ideo haec incurristi.6 Sed vade nunc, et defer illud Gregorio diacono, et ipse illud secum retineat.7 At ille nihil moratus mihi exhibuit.8 Quod ego cum summa veneratione collectum loco digno reposui.9 Et sic omnis familia in domo eius sanata est, ita ut nemo ibidem deinceps aliquid mali perferret.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.77 bnf2204.84 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik