monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31. > 23 > 46a > 24 > 86 > 35 > 83 > 29 > 13 > 34
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXIII. De clerico nostro amente. <<<     >>> XXXV. De ligno beati cancelli ad nos delato.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXIV. Quod virtus eius ab agro nostro tempestatem prohibuit.

1 Nos vero revertentes tres cereolos pro benedictione beati sepulcri portavimus: de qua cera quam multae virtutes factae sunt super frigoriticis et aliis infirmis, longum est enarrare.2 Sed unum e multis miraculum proferam.3 Agrum quemdam possessionis nostrae grando annis singulis vastare consueverat, et tam graviter saeviebat, ut nihil ibidem cum venisset relinqueret.4 Tunc ego in vineis illis arborem unam, quae erat excelsior caeteris, eligens, de sancta cera super eam posui.5 Post illam autem diem usque in praesens tempus nunquam ibidem tempestas cecidit, sed veniens, locum illum tanquam timens praeteriit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.77 bnf2204.84 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291