monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXII. Qualiter me virtus eius ab infirmitate restauravit incolumem. <<< >>> XXXIV. Quod virtus eius ab agro nostro tempestatem prohibuit.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXIII. De clerico nostro amente.
1 Eo tempore unus ex clericis meis, Armentarius nomine, bene eruditus in spiritualibus Scripturis, cui tam facile erat sonorum modulationes apprehendere, ut eum non putares hoc meditari, sed scribere, in servitio valde strenuus, et in commisso fidelis.2 Hic vero, inficiente veneno, a pustulis malis omnem sensum perdiderat, et ita redactus fuerat, ut nihil penitus aut intelligere posset, aut agere.3 Tertia autem nocte postquam advenimus ad sanctam basilicam, vigilare disposuimus, quod et implevimus.4 Mane autem facto, signo ad matutinas commoto, reversi sumus ad metatum [Ed., dormitum]: qui lectulis quiescentes, usque ad horam prope secundam dormivimus.5 Expergefactus ergo, amota omni languoris et cordis amaritudine, sentio me pristinam recepisse sanitatem, et, gaudens, puerum familiarem, qui mihi serviret, evoco.6 Exsurgens autem Armentarius velociter coram me stetit, et ait: Domine ego parabo quod iusseris.7 At ego existimans adhuc esse eum exsensum: Vade, aio, si potes, voca puerum.8 Et ait: Ego quaecunque praeceperis adimplebo.9 Obstupefactus interrogo quid hoc esset.10 Qui ait: Intelligo me valde sanum, sed unus error est animo, quod nescio de qua parte huc advenerim.11 Et incipiens ita mihi impendit servitium, sicut erat solitus ante taedium.12 Tunc ego exsultans et flens prae gaudio, gratias omnipotenti Deo tam pro me, quam pro ipso refero, quod intercedente patrono incolumem me corpore, illum mente reddiderit, et unus occursus ex fide etiam alteri amenti, qui nec petere noverat, salutem praestitisset.13 Sed nec hoc praeteribo, quod post dies quadraginta eodem die primo vinum delectatus sum bibere, cum illud, faciente incommodo, usque tunc exosum habuerim.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.77 bnf2204.84 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291