monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXXI. De eo qui in sancta porticu periuravit. <<< >>> XXXIII. De clerico nostro amente.
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXII. Qualiter me virtus eius ab infirmitate restauravit incolumem.
1 Ergo his exactis, quae circa alios gesta sunt, aggrediar quae circa me indignum virtus praesentis est operata patroni.2 Anno 163 post assumptionem sancti ac praedicabilis viri beati Martini antistitis, regente ecclesiam Turonicam sancto Eufronio episcopo anno 7, anno 2 Sigiberti gloriosissimi regis, irrui in valetudinem cum pustulis malis et febre, negatoque usu potus atque cibi, ita angebar, ut amissa omni spe vitae praesentis, de solis sepulturae necessariis cogitarem.3 Obsidebat enim membra febris assidua cum ardore, animam cupiens expugnare de corpore.4 Tunc iam valde exanimis, invocato nomine beati Martini antistitis, parumper convalui, et lento adhuc conamine iter incipio praeparare; insederat enim animis ut locum venerabilis sepulcri visitare deberem.5 Unde tanto desiderio affectus sum, ut nec vivere me optarem, si tardius direxissem.6 Et qui vix evaseram ex ardore incommodi, coepi iterum desiderii febre succendi.7 Nec mora, adhuc parum fortis iter cum meis arripio, actisque vel duabus vel tribus mansionibus ingressus silvas, corrui rursus in febrem, et tam graviter agere coepi, ut omnes me autumarent vitam amittere.8 Tunc accedentes amici, et videntes me valde lassum, dicebant: Revertamur ad propria; et si te Deus vocare voluerit, in domo tua morere; si autem evaseris, votivum iter facilius explicabis.9 Satius est enim reverti ad domum quam mori in eremo.10 Ego vero haec audiens, vehementer lacrymabar; et plangens infelicitatem meam, locutus sum cum eis, dicens: Adiuro vos per omnipotentem Deum, et reis omnibus metuendum iudicii diem, ut ad ea quae rogo consentiatis.11 De coepto itinere non desistite; et si mereor sancti Martini videre basilicam, gratias ago Deo meo; sin aliud, vel exanime corpus deferentes ibidem sepelite, quia deliberatio mea est, non reverti domum, si non eius sepulcro meruero praesentari.12 Tunc una pariter flentes, iter quod coeperamus aggredimur.13 Praecedente ergo praesidio gloriosi domni, ad basilicam eius advenimus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.154 bmv518.313 bnf1712.76 bnf2204.83 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik