monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXX. De Eustochio Pictavensi. <<<     >>> XXXII. Qualiter me virtus eius ab infirmitate restauravit incolumem.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXXI. De eo qui in sancta porticu periuravit.

1 Quam praesens et super alium ultio divina processerit, qui in sancta porticu periuraverat, ad comprimendam perfidorum audaciam non silebo.2 Cum ad matraculam illam quam Sanctus suo beneficio de devotorum eleemosynis pascit quotidie a fidelibus necessaria tribuantur, consuetudinem benedicti pauperes habent, ut cum multi ex his per loca discesserint, custodem inibi derelinquant, qui quod fuerit oblatum accipiat.3 Quidam ergo devotus unum triantem mercedis intuitu detulit, quem custos loci collectum fratribus occultare non metuit.4 Convenientes autem pauperes ad sextam, sciscitati sunt antedictum custodem quid sibi beatus pastor solita pietate respiciens transmisisset, audierant enim ibidem aliquid fuisse largitum.5 Qui ait cum sacramento: Per hunc sanctum locum, et virtutes domni Martini, quia hic amplius non venit, quam unus argenteus.6 Necdum enim verba compleverat, sed adhuc in ore sermo pendebat, cum statim tremens corruit in terram, suoque lectulo aliorum manibus redditus, coepit graviter singultire.7 Interrogatus autem a circumstantibus quid sibi esset, respondit: Triantem illum quem pauperes requirebant, periuravi, et ideo me praesens vindicta flagellat: sed rogo ut eum accipientes reddatis matriculae.8 Quo reddito, statim emisit spiritum.9 O infelix , qui sic ab iniqua cupiditate praeventus periit, ut et lucrum vitae perderet, nec damna adeptae pecuniae possideret.10 Sed ad quid non mortalia pectora cogit exsecranda cupiditas? Quae invida quondam viduae duobus minutis coeleste regnum mercanti fueras, modo hunc per unum triantem ad ima praecipitas.11 Et quae Iudam appendisti laqueo in Magistri pretio, hunc per parvum numisma demergis in tartara.12 Satis ergo haec ad comprimendam malorum temeritatem dicta sufficiant.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.76 bnf2204.83 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291