monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXIX. De Chariberto rege, qui res ecclesiasticas pervasit. <<<     >>> XXXI. De eo qui in sancta porticu periuravit.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXX. De Eustochio Pictavensi.

1 Simili conditione beatus Confessor in rebus sibi iniuste ablatis apparuit.2 Eustochius quidam cum plerumque contra iniustitiam sanctum Eufronium episcopum de haereditate Baudulfi cognati sui pulsaret, qui haeredem basilicam sancti Martini instituerat, commotus ab eo per assiduas iniurias beatus pontifex aliquid ei de rebus illis reddidit.3 Portante autem illo hoc ad domum suam, protinus filius eius unicus in febrem corruit, unaque die et nocte graviter exaestuans, exspiravit.4 Cui tam praesens fuit mortis occursus, quam velociter pater eius de rebus sibi non debitis effectus est dominus.5 Qui in exemplum Giezi possedit aurum, et argentum, sed, quod illi erat pretiosius, acquisita animae lepra, amisit et filium: nec unquam meruit deinceps alium adipisci.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.76 bnf2204.83 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291