monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, XXVIII. De fune abscisso. <<<     >>> XXX. De Eustochio Pictavensi.

Gregorius Turonensis, De miraculis S. Martini, 1, CAPUT XXIX. De Chariberto rege, qui res ecclesiasticas pervasit.

1 Videtur nec illud sileri, qualiter vir beatus praesidia famulis ad res suas defendendas quaqua iubet accommodet.2 Charibertus rex, cum, exosis clericis, ecclesias Dei negligeret, despectisque sacerdotibus, magis in luxuriam declinasset, ingestum est eius auribus locum quemdam, quem basilica sancti Martini diuturno tempore retinebat, fisci sui iuribus redhiberi.3 Loco autem illi Navicellis nomen prisca vetustas indiderat.4 Qui accepto iniquo consilio, pueros velociter misit, qui reiculam illam in suo dominio subiugarent.5 Cumque haec recte non possidens, videretur habere, iussit in locum illum stabularios cum equitibus [Idest, equis] dirigi, ibique sine aequitatis ordine praecepit equos ali.6 Accedentes ergo pueri fenum quod coacervatum fuerat accipiunt in equorum expensas.7 Cumque iniunctum studiose ageretur servitium, atque equites appositum fenum coepissent expendere, corripiuntur a rabie.8 Et frementes ad invicem, disruptis loris, per plana prosiliunt, et in fugam vertuntur; et sic male dispersi, alii excaecantur [Bec., exnecantur], alii rupibus praecipitantur, alii se sepibus ingerentes, palorum acuminibus ultro transfodiuntur.9 Tandem stabularii iram Dei intelligentes, paucos extra terminum loci, quos assequi potuerunt, expellunt, sanosque recipiunt, nuntiantes regi rem illam iniustissime retineri.10 Et ideo haec cum fuissent perpessi, dixerunt: Dimitte eam, et erit pax tibi.11 Qui furore repletus sic dixisse fertur: Sive iuste, sive iniuste reddi debeat, regnante me, hanc basilica non habebit.12 Qui protinus divina iussione transitum accipiens requievit.13 Adveniente autem gloriosissimo Sigiberto rege in eius regnum, ad suggestionem beati Eufronii episcopi hoc in dominio sancti Martini restituit, quod usque hodie ab eius basilica possidetur.14 Audite haec omnes potestatem habentes.15 Sic vestite alios, ut alios non spolietis: hoc adiungite vestris divitiis, unde damnum [Al., ut damna] non inferatis ecclesiis.16 Vindex est enim Deus velociter servorum suorum.17 Et ideo monemus ut qui de Potestatibus haec legerit, non irascatur.18 Nam si irascitur, de se confitebitur dictum.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.154 bmv518.313 bnf1712.75 bnf2204.82 bnf5321.82 bnf5325.133 bnf13759.130 bnf18312.266 hab82.298 mdl105.156 ubk426.291

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik